- EXURERE
- EXUREREapud Arnob. advers. Gentes l. 1. Exuitis nos bonis ---- torquetis, dilaceratis, exuritis, et ad extremum nos feris et belluarum laniatibus obiectatis: non notat ipsum vivicomburium,quo saepe Christi milites ἐτελειώθησαν; sed unum ex tormentorum crucrumque generibus, quae extremam τελείωσιν praecedebant, et ad constantiam Martyrum labefactandam, hincque apostasiam a fide maturandam adhibebantur. Torquebantur enim Christiani, lacerabantur, exurebantur; igni et laminis igneis propius admotis terrebantur: ad extremum, si perseverabant in confessione, morte demum multabantur. Et quidem de igni ad eruendam veritatem admoto autiquissimam rem esse, discimus e Curtio l. 6. At primo quamquam hinc ignis, illine verbera iam non ad quaestionem, sed ad poenam ingerebantur. Et Seneca in Oedipo.Huc aliquis ignem, flamma iam excutiet fidem,Per tam cruentas vera quaerenti vias.Vide quoque Philonem et Flaccum, Alios. Recte autem ab Arnobio ultimo loco collocatur: nam revera saepius erat hic ultim us Βασανισμὸς. Seneca de Iral. 3. c. 19. Torserat per omnia, quae in rerum natura tristissima sunt, fidiculis, tabulariis, aculeo, igni, vultu suo. Apuleius Milesia 10. necrota vel aculeus more Graecorum, tormentis eius apparata iamdererant. Sed obfirmatus ---- nullis verberibus, ac ne ipsi quidem succubuitigm. Prudent. in Vinc. Mart. Hymn. 5. v. 296.Tum deinde cunctatus diuDecernit extrema onmium,Igni, grabato et laminisExerceatur quaestio etc.Adhibebatur nempe, vel ignis flamma, ut pyra ardens facesque accensae; vel urigo eius, in laminis, craticulis, lecto, cathedris, sartaginibus, aliisque huiusmodi cruciatuum instrumentis candentibus. Atque in his aliquandiu ustulati, inde in carcerem revocabantur: vel ad alia tormentorum genera, vel ut per intervalla torquerentur acrius. Ita namque saepenumero vexabantur, ut quo constantia eorum validius tentaretur, quae ultimo demum die iunctim adhibebantur. Quem agonem si invicti superaslent quoque ρελείωσις instabat, et vel vivicumburio mulctabantur, vel feris bestiarumque laniatibus obiicebantur, vel gladio cadebant, vel alio quodam mortis genere necabantur. Vide Desid. Herald. Animadvers. Arnob. l. 1 advers. Gentes p. 26. et sequentibus, nec non quae hîc passim congessimus hanc im rem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.